- ARISTON
- I.ARISTONAetolorum Dux; Item sculptor, cuius meminit Plin. l. 33. c. 12. l. 34. c. 8. et ICrus apud Gellium. l. 11. c. 18.II.ARISTONAgasiclis fil. Patri in regno Lacedaem. successit, ex Proclidarum familia Rex XIV. maritus uxoris, quae ante nuptias turpissimâ formâ cum esset, in matrimonio insigni pulchritudine enituit. Haec cum septi mô, a quo gravida erat, mense, Demaratum peperisset, Ariston in publico Ephororum conventu, auditô nuntiô, prolis se esse parentem inficiatus est. Pausan. l. 3. Plut. in apophth. Laconicis. Vide Demaratus.III.ARISTONAutoleontis F. insidiose et maligne a Lysimacho paternô Paeoniae regnô spoliatus. Polyaen. l. 4. c. 12.IV.ARISTONCorinthius gubernator, qui auxilio videtur fuisse Syracusanis, contra Athenienses, Polyaen. l. 5. c. 13.V.ARISTONa Ptolemaeo Aegypti Rege missus ad exploraudum Arabicum Sinum, usque ad Oceavum Indicum, Neptuno Pelagio aram confecravit, in eo loco Arabici sinus, quod Ποσίδειον appellatur. Abeo mansioni, Aristonis mansio dictae nomen, cuius mentio apud Auctorem Itinerarii veter. laudatum Salmasio ad Solin. p. 1184. Idem nomen fuit nobili caelatori. Plin. l. 34. c. 8. Ariston, qui et argentum caelare solitus est. h. e. qui scyphos sigillatos ex argento facere; cuiusmodi opera τορεύματα Graeci dixêre.VI.ARISTONin exercitu Alexandri magni Paeonum Equitum praefectus, qui Satropatem, Equitatus Persici Ducem, vicit. Curt. l. 4. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.